# None _Easter Season (Easter Sunday, Vespers I—Pentecost Sunday, Compline) _ _Originally from /hours/office-3/la/none/_ ## Introduction _The Our Father and Hail Mary are prayed silently._ Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen. Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. ## Psalmody _Ant._ Allelúia, * allelúia, allelúia. **Psalm 108:2–13** Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis. Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam. Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea. Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris eius. Cum iudicátur, éxeat condemnátus: * et orátio eius fiat in peccátum. Fiant dies eius pauci: * et episcopátum eius accípiat alter. Fiant fílii eius órphani: * et uxor eius vídua. Nutántes transferántur fílii eius, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis. Scrutétur fænerátor omnem substántiam eius: * et dirípiant aliéni labóres eius. Non sit illi adiútor: * nec sit qui misereátur pupíllis eius. Fiant nati eius in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen eius. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. **Psalm 108:14–21** In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini: * et peccátum matris eius non deleátur. Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam. Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre. Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo. Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra eius, et sicut óleum in óssibus eius. Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur. Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. **Psalm 108:22–31** Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me. Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ. Génua mea infirmáta sunt a ieiúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum. Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua. Ádiuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam. Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam. Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur. Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua. Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum. Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. _Ant._ Allelúia, allelúia, allelúia. ## Antiphon Terra * trémuit, et quiévit, dum resúrgeret in iudício Deus, allelúia. _The Our Father is prayed silently._ Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen. **Psalm 75** _The psalm is prayed in a lower voice._ Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion. Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum. Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde. Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis. Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos. Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua. De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit, Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi. Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera. Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. ## Prayer Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum: _The conclusion is prayed silently._ Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.